Latin
Book 2
Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.16
Unproofread scanNot analysed yet
LXX: «Disperge aquas itineris. »Diversae aquae sunt: aliae sempiternae, aliae breves. De sempiternis aquis, et quae fluunt de fontibus Israel, dictum est: Fluminibus scindetur terra. De subitis, et ad tempus currentibus: Omnes torrentes vadunt in mare. Talium enim aquarum finis perditio est. Deus ergo omnes aquas quae a perversis dogmatibus conculcatae sunt, disperget, cum dissipaverit consilia principum, et sapientiam mundi hujus. Si quando videris ad breve aliquam haeresim floruisse, et postea Dei gratia dissipatam. dicito esse completum: Disperges aquas itineris. Potest autem hoc quod dicitur, itineris, subaudiri diabolici, ut sit sensus: Aquas quas diabolus conculcavit, et quae multis in se praebuerunt iter, id est, multis patuerunt erroribus, dividet Dominus atque disperget. Unde et caeteri interpretes, furorem volentes haereticum describere, transtulerunt: Illisio, vel impetus aquarum transiet. Feruntur enim prono eloquentiae cursu et praecipites, ut quemcunque obvium et levem invenerint, secum trahant.