Latin
Book 2
Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.19
Unproofread scanNot analysed yet
LXX: «In luce [Al. lumine] jacula tua ibunt, in splendore coruscationis armorum tuorum. »Jacula Dei, id est, sagittae euntes atque pergentes, non ad hoc mittuntur ut interimant, sed ut illuminent. Ad harum sagittarum jaculorumque distinctionem, Christus electum jaculum dicitur per Isaiam vociferans: Posuit me ut jaculum electum, et in pharetra sua abscondit me, et dixit mihi: Magnum est tibi hoc, vocari te servum meum (Isa. XLIX, 2, 3). Haec sagitta plures habebit [Al. habet] sagittas, quas mittat in universum orbem. Unde et sponsa electo jaculo vulnerata dicit Vulnerata charitate ego (Cant. II, 5); juxta quod et nos possumus dicere: Vulneratus castitate ego, vulneratus sapientia ego. Quo sapientiae jaculo vulnerata et Regina Austri non erat in se, et obstupefacta plus invenerat in vero Salomone, quam ei fama narraverat (ΙII Reg. X). Hae igitur sagittae quae mittuntur in lucem, pergunt etiam in splendore coruscationis armorum ejus, id est, Dei. Quicunque enim armatus fuerit, ut stet contra versutias diaboli, et accinctus armatura Apostoli (Ephes. VI), venient ad illum jacula lucis, ut ad ipsum possit dici: Vos estis lux mundi (Matth. V, 14). Si quis autem peccator est, et ingemiscit quod habitet in tabernaculis Cedar, mittuntur ei sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis (Psal. CXIX), ut primum compungatur sermonibus Dei, et dicat: Versatus sum in miseria, cum infigitur mihi spina (Psal. XXXI, 4). Et postquam compunctus fuerit, tunc desolatorius per Seraphim, id est, ardentem sermonem Dei, carbo mittatur, qui non solum labia, quae Isaias tantum habebat immunda (Isa. VI), sed et omnes partes membrorum ejus excoquat, et ad solitudinem peccatorum reducat.