Latin
Book 2
Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.20
Unproofread scanNot analysed yet
LXX: «In comminatione imminues terram, et in furore detrahes gentes. »Potest hoc in consummatione mundi accipi, quando, frequentibus bellis interfecta multitudine, rari homines reperientur, et hi qui noluerunt esse de populo Dei, sed gentes et ethnici permanserint, furore Domini deducantur ad Tartarum. Sed melius est, ut imminutam comminatione terram, interpretemur opera terrena, et eos qui constituti in Ecclesia, peccatores non exspectant, ut furore Domini corripiantur; sed audientes in Scripturis, quae supplicia impendeant peccatoribus, agunt poenitentiam, et paulatim imminuunt terram suam, ad coelumque proficiunt. Si quis nostrum comminationem Domini reformidat, huic terra imminuitur: qui autem perseverat in gentium numero, et non vult esse de his quorum terra decrescit, nec de populo Dei, de quo dicitur. Videbunt te, et parturient populi, iste cum gentibus detrahetur in poenam.