Latin
3.21.1 to 3.21.25
Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.21.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
LXX: «Egressus es in salutem populi tui, ut salvares Christos tuos. »Primum videamus quot sunt genera christorum, et postea tractabimus, quomodo egressus sit Dominus in salutem christorum suorum. Christi in veteri Testamento dicebantur et patriarchae, de quibus scriptum est in Psalmis: Corripuit reges pro eis: nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari (Psal. CIV, 14, 15). Et in primo Paralipomenon libro (cap. XVI), omnes qui de AEgypto egressi sunt christi vocantur. Chrisma quoque in Exodo (cap. XXX) sacerdotale conficitur, quo postea sacerdotes in Levitico (cap. VIII) referuntur uncti. Est et aliud unguentum quo reges unguntur in regno, quod in duo scinditur. Si enim David est et Salomon, id est, fortis manu, et pacificus (III Reg. I), cornu ungitur (I Reg. XVI). Si vero Jehu et Azael sunt, perfunduntur lenticula (IV Reg. IX): vas autem fictile sic vocatur, id est, φαχάς. Sed et Cyrus, Persarum rex atque Medorum, qui de captivitate populum relaxavit (licet multi errent, et de Domino Salvatore scriptum putent), audit per Isaiam: Haec dicit Dominus christo meo Cyro, cujus tenui dexteram, ut audirent coram eo gentes (Isa. XLV, 1), etc. Et ad extremum dicitur: Tu autem non cognovisti me, quod de Salvatore nefas est intelligere· Est unguentum propheticum, quo praecipitur Eliae, ut Elisaeum ungat in prophetam (III Reg. XIX). Et super omnia unguentorum genera, est unguentum spirituale quod vocatur oleum exsultationis, quo ungitur Salvator, et dicitur ad eum: Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis [Al. suis] (Psal. XLIV, 8). Participes autem eos puto, ad quos loquitur et Joannes: Et vos unguentum habetis a sancto (I Joan. II, 20). Et post modicum: Hoec scripsi vobis de his qui seducunt vos: et chrisma quod accepistis ab eo, maneat in vobis: et non necesse habetis ut aliquis doceat vos;