Latin
3.30.62 to 3.30.83
Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.30.62-83
Unproofread scanNot analysed yet
Quae arbuscula non solum spinas habet, sed et ignem, vulnerans et comburens quidquid attigerit. Denique egressus est ignis, et consumpsit ligna silvarum. Ut autem scias secundum superiorem intelligentiam, in qua de synagoga dictum accepimus: Ficus non faciet fructum, et non erunt genimina m vineis, non de fructibus dici, sed de operibus bonis. In oliva manifeste senigma aperitur, et dicitur: Mentietur opus olivae. Fructus enim quos afferre debuerant, in operibus demonstrantur: mentietur autem opus olivae, aliud promittentis, et aliud facientis, dicentes ad Moysen: Omnia quacunque dixerit Dominus, faciemus (Exod. XXIV, 7); et nolentes in eum credere, qui a Moyse praedicatus est. Campi quoque non facient fructum. Considera quod Jerusalem, quae quondam sita erat in montibus, et montes in circuitu ejus (Psal. CXXIV, 2), et fundamenta ejus in montibus sanctis (Psal. LXXXVI, 1), nunc humilis appellatur atque campestris, quae non solum homines, id est, rationabilia non alit animalia; sed nec pecora quidem et boves, de quibus et Salomon loquitur in Proverbiis: Adhibe curam his quae in campo sunt regionibus, et attonde herbam, et congrega fenum ut habeas oves ad vescendum (Prov. XXVII, 25, 26). Boves quoque non erunt in praesepibus; quia, ubi plena sunt praesepia, manifesta est fortitudo bovis (Prov. XIV, 4). Bos operarius est: bos Domini sustentans jugum: bos in cujus vestigium qui severit, beatus est. Omnia haec auferentur a populo, quia inique egit in Deum Creatorem suum. Quod si volueris [Al. nolueris] diem tribulationis diem consummationis accipere, ad eos referes omnia qui dicunt se esse de Ecclesia, et non habent opera justitiae. Et ficus, et vinea et oliva, mysterium videlicet Trinitatis, non afferent in eis fructum suum, et non solum frumenta et escas rationabilium; sed nec cibum quidem habent in campis suis pecorum et jumentorum, et praesepia eorum vacua sunt, et pro excelsis montibus in planis humilibusque versamur.