Latin
3.31.1 to 3.31.16
Jerome, Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo 3.31.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 18, 19.) Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo. Deus Dominus fortitudo mea, et ponet pedes meos quasi cervorum. Et super excelsa mea deducet me victor in Psalmis canentem, »LXX: «Ego autem in Domino exsultabo: gaudebo super Deo salutari [Al. Salvatore] meo, Dominus Deus fortitudo mea, et ponet pedes meos in consummationem: super excelsa imponet me, ut vincam in Cantico ejus. »Ficu et vinea et oliva, juxta quod exposui, non facientibus fructum suum, et Judaeorum agris non afferentibus cibos, abscissis quoque de ovili pecoribus, et armentis de praesepibus, postquam audie runt a Domino: Relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 38), populo etiam captivitati tradito, et in toto orbe disperso, propheta de populo Judaeorum, qui interpretatur amplexatio (eo quod amaverit Dominum, et adhaeserit ei, illique se junxerit) ex persona apostolorum et populi credentis in Christo loquitur: Ego vero in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo. Pro quo LXX transtulerunt Τφ Σωχήρί μου, id est, Salvatore meo. Idipsum et Gabriele interpretante: Et vocabitur Jesus, ipse enim salvabit populum suum Matth. II, 21). Deus Dominus fortitudo mea: nullam enim aliam, nisi in Christo habebo virtutem et cunctas legis justitias, quisquilias computabo. Et ponet pedes meos quasi cervorum, ut calcem super aspidem et basiliscum, et quasi puer parvulus mittam manum in foramen, et extraham serpentem, ludamque [Al. Judam] de colubro: Similis enim est fratruelis meus capreoe, aut hinnulo cervorum (Cant. II, 9). Et quia ipse est cervus, mihi quoque donavit, ut cervus essem, sublimis cornibus, findens ungulas, cibos ruminans, et ad odorem meum serpentes fugans: de quo dicitur in decimo septimo psalmo: Qui perfecit pedes meos tanquam cervorum, et super excelsa ponet me. Et in vicesimo octavo: Vox Domini perficientis cervos.