Latin
2.221.672 to 2.221.685
Jerome, Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres 2.221.672-685
Unproofread scanNot analysed yet
Et Iberae ineptiae in Balsamo Barbeloque mirantur. Nonne hae insaniae sunt, et multae insaniae, unoquoque fingente quod in animum ejus inciderit? Calumniam quoque patiuntur in penetralibus ejus, sive opprimuntur simplices quique credentium; dum sub nomine veritatis colunt mendacium, et omnino rectum facere nesciunt, quia perdidere tramitem veritatis, nec credunt in eo qui dicit: Ego sum veritas (Joan. XIV, 6): et thesaurizant sihi dogmata iniquitatis, et rapiant atque concludunt in aedibus suis, quos potuerint falso errore decipere. Sin autem placuerit ut legamus Assyrios (quod tamen in Hebraico non habetur), dicamus hos esse, de quibus scriptum est: Inducam super sensum magnum principem Assyriorum, qui dixit, Fortitudine mea faciam, et caetera, ut capiantur haeretici ab Assyrio et teneantur in terra Aegypti, de qua jam venientes ad Ecclesiam liberati sunt. (Vers. 11.) «Propterea haec dicit Dominus Deus: Tribulabitur et circumietur terra, et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur aedes tuae. »LXX: «Propterea haec dicit Dominus Deus: Tyrus et in circuitu terra tua deserta erit: et detrahet de te fortitudinem tuam, et diripientur regiones tuae. »Pro Tyro, quae in Hebraico duabus litteris scripta est, SADE (x) et RES (Ί), et appellatur SOR (nx), quod et Aquila et Septuaginta similiter transtulerunt, Hebraeus qui me in sanctis Scripturis erudivit, tribulationem interpretatus est, nec renuimus ejus sententiam; quia et Symmachus qui non solet verborum κακοζηλίαν, sed intelligentiae ordinem sequi, ait, obsidio et circumdatio terrae. Pro obsidione, quae ab eo dicitur πολιορκία, fortitudo a Theodotione posita est, qui putavit non SAR (τϊ) et SOR (*Ti2f), quod tribulatio vel Tyrus dicitur, sed SUR legendum; quod proprie refertur ad petrum durissimam, quae Graece appellatur άχρέχοpoc, et quam nos Latine silicem dicere possumus. Loquamur ergo de singulis.