Latin
2.221.686 to 2.221.696
Jerome, Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres 2.221.686-696
Unproofread scanNot analysed yet
LXX dixerunt: Tyrus et per circuitum terra tua. Videbaturque pendere sententia: addidere ergo de suo, deserta erit: nec error interpretum est, ubi propter verbi ambiguitatem, et tribulatio et Tyrus dici potest. Et est sensus: Super montes Samariae multas populus meus insanias perpetravit, calumniam faciens, et rectum penitus ignorans, et thesaurizans sibi iniquitatem et rapinas: ideo tribulabitur, sive conteretur, et Assyrio exercitu, terra circumdabitur eorum, et detrahetur, ait, ex te, o Samaria, o decem tribus, o quondam populus meus, fortitudo tua: et diripientur in aedibus tuis, quae per calumniam ex miserorum lacrymis congregasti. Haeretici quoque aut tribulabuntur in die judicii, et omnis eorum fortitudo attenuabitur, et diripientur quae habuerant de rapinis, ut liberentur populi quos deceperant; aut certe quotidie per viros ecclesiasticos tribulabuntur, et circumdabuntur testimoniis Scripturarum, et detrahetur ex eis fortitudo syllogismorum, et verborum argutiae quibus suum dogma firmaverant. Et aedes eorum diripientur: ut qui rapti fuerant de Ecclesia, ad Ecclesiam revertantur. (Vers. 12, 13.) «Haec dicit Dominus: Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auriculae: sic eruentur filii Israel qui habitant in Samaria in plaga lectuli et in Damasci grabato. »LXX: «Haec dicit Dominus: Quo modo si avellat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auriculae: sic avellentur filii Israel qui habitant in Samaria contra tribum et in Damasco. »In principio Amos, ubi versiculos illos disseruimus: Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam: et luxerunt speciosa pastorum, et exsiccatus est vertex Carmeli, diximus illum artis suae usum esse sermonibus: ut quia pastor gregum nihil terribilius leone cognoverat, iram Domini leonibus compararet. Juxta hunc ergo sensum etiam nunc de eo quod saepe viderat sumit exemplum, et sic decem tribuum parvas reliquias de Assyriorum narrat manibus eruendas;