Latin
1.17.20 to 1.17.41
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.17.20-41
Unproofread scanNot analysed yet
Sin autem conatui suo aliquid obsitum viderint, non tam revertuntur, quam contrahunt se, extendenda rursum, et praebitura lumen quod parumper absconderant, ut dent servis cibaria in tempore suo, nec tribuant sanctum canibus, nec mittant margaritas ante porcos (Matth. VII). Unde et Paulus dicit: Lac vobis potum dedi, non escam, necdum enim capere poteratis (I Cor. III, 2). Electioque Judae, et Saulis unctio non arguunt Deum ignorantiae futurorum, sed praesentium monstrant esse judicem. Unde et apostolis praecipitur, ut si Indignam domum salutatione perspexerint, excutiant prius pedes; et pax quam domui dederant, revertatur ad eos (Matth. X). Carbones autem ignis ardentis et lampades in medio animalium discurrentes, de illo loco interpretatae sunt Isaiae: Et comedet ignis shut foenum materiam, et sanctificabo eos in igne ardente (Isa. V, 24, sec. LXX). De quibus et alibi scriptura est: Cadent super eos carbones ignis. (Psal. CXXXIX, 11). Et contra labia dolosa, in alio psalmo dicitur: Quod detur tibi aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis (Psal. CXIX, 3, 4). Et in alio loco: Habes carbones ignis, sedebis supra eos: hi erunt tibi in adjutorium (Isa. XLVII, 14). Quamcunque creaturam aspexerimus, fulgurat Dei notitiam, dum ex creaturis Creator agnoscitur. De medioque animantium splendor ignis et fulgur egreditur. Si enim Evangella sibi colliseris, in medio litterae vilisque bistcriae, Spiritus sancti sacramenta reperies.