Latin
1.18.1 to 1.18.24
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.18.1-24
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 15 seqq.) «Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram juxta animalia habentia [Vulg. habens] qualuor facies. Et aspectus rotarum, et opus earum, quasi visio maris, et una similitudo ipsarum qualuor, et aspectus earum et opera, quasi sit rota in medio rotae. Per quatuor paries earum euntes ibant, et non revertebantur cum ambularent. Statura quoque erat rotis, et altitudo, et horribilis aspectus, et lotum corpus plenum oculis in circuitu ipsarum qualuor. »LXX: «Et vidi, et ecce rota una super terram sequens animalia quatuor. Et aspectus rotarum, et factura earum, quasi species tharsis. Et similitudo in quatuor: et opus earum sicut solet esse rota in rota. In qualuor partes earum ambulabant, et non revertebantur, cum ambularent. Et dorsa earum, et altitudo erat eis. Et vidi eas, et dorsa earum plena oculis in circuitu ipsarum quatuor. »Hucusque quatuor animantium quae quaternas habebant facies, pictura describitur, sequentium spiritum, et nubem, quae erat in medio spiritus; nunc per singula animalia singulae ponuntur rotae, quae non erant junctae animantibus, sed sequebantur ea. Sive una rota apparuit super terram, quae, divisa per quatuor, tot habebat facies, quot animalia sequebatur. Tantaque similitudo erat rotarum quatuor sequentium animalia quatuor, ut una rota verissime crederetur. Opusque earum erat atque tactura, quasi visio tharsis, quam nos in mare vertimus. Aquila hyacinthum posuit; qui lapis coeli habet similitudinem. Aspectusque earum erat quasi rota in rota, ut non unam rotam crederes, sed alteram alteri copulatam. Per quatuor partes ibant, et non trahebantur, nec revertebantur retrorsum. Qui enim fieri poterat, ut reverterentur, cum sequerentur animalia, quae semper ad priora se tenderent? Statura quoque rotarum et altitudo tanta erat, ut miraculum videntibus faceret. Totumque corpus et dorsa erant plena lucis in circuitu, ut nullum membrorum aspiceres quod oculos luminis non haberet: qualemque describunt fabulae poetarum Argum fuisse centoculum sive multorum oculorum, quem Juno in pavum vertit ob negligentem custodiam, ut quod miraculum est conditoris Dei, hoc condemnatio esset inulti adulterii.