Latin
1.18.25 to 1.18.46
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.18.25-46
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia coelestia, et terrestria, et quidquid sub humanam cadit intelligentiam, Solis rotis volvitur. Solis annuum circulum per singulos menses luna decurrit. Lucifer qui ipse vesper est, dum ad Orientem et ad Occidentem rutilus micat, et noctis tenebras parvo temperat lumine, duobus annis eumdem conficit cursum; aliaque astra quatuor quae vocantur errantia, et quidquid fulget in coelo, segetum quoque et arborum, herbarumque varietates per quatuor tempora suis currunt rotis, nihilque aspicimus quod ante non fuerit. Gyrans gyrando vadit spiritus, et in circulos suos revertitur. Omnes torrentes vadunt in mare, et mare non adimpletur (Eccle. I, 6, 7). Quare? Quia ad fontes suos de matrice abysso revertuntur. Evangeliorum autem, id est, quatuor animalium quae spirant, vivunt, intelligunt, si quis rotam cursumque consideret, in brevi tempore videbit mundum esse completum sermone apostolico. Rota quoque in rota, vel duorum junctura Testamentorum est, quod indicat scala Jacob (Gen. XXVIII), et forceps Isaiae (Isa. IV), et gladius bis acutus: vel Evangelia sibi cohaerentia, quorum cursus et statura tendit ad coelum, paululumque quid attingit in terra, et semper properans, ad excelsa festinat. De quibus et alibi dicitur: Lapides sancti volvuntur super terram (Zach. IX, 16); ex quibus aedificatur coelestis Jerusalem. Hoc ipsum puto significare et illud quod in psalmo canitur: Vox tonitrui tui in rota (Psal. LXXVI, 19). Et alibi: Quae inflammat rotam nativitatis (Jac. III, 6). Quae testimonia quem sensum in suis locis habeant, non hujus est temporis. Totum autem corpus et dorsa plena oculis approbabit, qui viderit nihil esse in Evangeliis quod non luceat, et splendore suo mundum illuminet, ut etiam quae parva putantur et vilia, Spiritus sancti fulgeant majestate.