Latin
Book 1
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.25
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 3.) «Mitto ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quae recesserunt a me. Ipsi et patres eorum praevaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc. »Nequaquam populum Dei Israel, sed gentes apostatrices vocat eos, qui a Domino recesserunt, non solum patres, sed et filii. Nec peccato patrum filii viderentur obnoxii; sed ut par et patrum et filiorum esset impietas. Porro quod LXX transtulerunt, irritantes me, sive in amaritudinem convertentes, illud significat, quod Deus benignus et dulcis natura nostras vitiis mute· tur in amaritudinem. Sicut enim sanctis dicitur: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9); sic peccatores eum amarum sentiunt. Unde et Apostolus bonitatem et severitatem Dei super sanctos et peccatores refert (Rom. XI). Et de peccatoribus qui jacebant, scriptum est: Do· minus erigit elisos. Dominus diligit justos, Dominus solvit compeditos (Psal. CXLV, 7, 8). Sanctis vero stantibus pramia pollicetur.