Latin
Book 1
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.26
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 4.) «Et filii dura facie, et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te. »Hoc in LXX non habetur. Magnaeque clementiae est ad tales Deum mittere, nec desperare eorum salutem; et confidentiae prophetalis, quod ad tales quoque ire non timeat. Indomabili autem corae, et dura facie, jux ta illud debemus accipere quod peccatori dicitur: Nervus ferreus collum tuum, et frons tua aenea (Isa. XLVIII, 4). Qui et in consequentibus arguuntur cordis lapidei, quod Deus evulsurum esse se dicit, et pro ilio carneum redditurum: ut mollitie sua Dei praeopta suscipiat.