Latin
Book 1
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.30
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 7, 8.) «Et loqueris verba mea ad eos: si forte audiant, et timeant, vel quiescant, quoniam irritatores sunt. Tu autem, fili hominis, audi quod ego loquor [Vulg. quaecunque loquor] ad te. »Non ergo cessandum, licet mali sint, quibus loquimur; quin secundum Apostolum (II Tim. IV), opportune, importune verbum Dei praedicemus, quia potest fieri, ut et durus corrigatur ad mollitiem, et qui obediens est, mutata voluntate non audiat.