Latin
Book 1
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.31
Unproofread scanNot analysed yet
«Noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est. »Semel diximus exasperationem, sive irritationem, Septuaginta amaritudinem ponere. Quod ergo dicit, hoc est: Non debes eos imitari, ad quos corrigendos mineris, ne peccatum simile similem mereatur et poenam.