Latin
Book 1
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.41
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 7.) «Domus autem Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me. Omnis quippe domus Israel attrita fronte est et duro corde. »Ne contristeris, ait, si te audire noluerint. Idcirco te non audient, quia me audire contemnent: juxta quod et Salvator aiebat: Qui vos non recipit, me non recipit (Matth. ,X, 40). In quo aperte liberum monstratur arbitrium. Et duae redduntur causae, quare non audiant: quia perversae, inquit, sunt valuntatis, et attrita fronte, sive, ut Septuaginta verterunt, contentiosi sunt: et subauditur, quod saepe ad salutem provocati, noluerunt audire.