Latin
Book 1
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.42
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 8, 9.) «Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum. Ut adamantem, et ut silicem dedi faciem tuam. Ne timeas eos, neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est. Et dixit ad me: Domus Israel attritae frontis est, et procacis audaciae, et duro sic corde, ut scorpionibus comparetur. Ideo dedi tibi vultum durissimum, et frontem quae nullo pudore superetur. »Ex quo discimus, interdum gratiae esse Dei impudentiae resistere, et cum res poposcerit, frontem fronte concutere. Hoc autem tribuitur, ne nostra verecundia et humanus pudor pertimescat insidias aemulorum.