Latin
Book 1
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.43
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 10.) «Fili hominis, omnes sermones meos quos loquar ad te, assume in cor tuum, et auribus audi. »Iste est cibus voluminis, et haec sunt verba quibus pro diversitate audientium, vel lamenta, vel carmen, vel vae hominibus loquitur [Al. loquimur]. Et tamen notandum, quod ante sermones Dei in nostro corde condendi sunt audiendique et intelligendi diligentius, et sic ad populum proferendi.