Latin
Book 1
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.45
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 13.) «Et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram, et vocem rotarum sequentium animalia, et vocem commotionis magnae. »Pro eo, quod subauditur, κοιν. υ juxta Hebraicum: audivi post me vocem commotionis magnae, et Audivi vocem alarum animantium, et vocem rotarum, addidere LXX: Et vidi vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram, et reliqua juxta illud quod in Exodo legitur: Et videbat omnis populus vocem Dei (Exod. XX, 18): ut vocem quae veniebat post tergum, audierit propheta, quae autem ante se erat, viderit. Sed melius et verius est, auditam vocem intellexisse, quam visam, tam alarum percutientium se mutuo, quam rotarum, de quibus supra diximus, et commotionis magnae quae Dei iram super Israel populum venturam esse monstrabat,