Latin
Book 1
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.46
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 14.) «Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me, et abii amarus in indignatione spiritus mei. »LXX: «Et spiritus elevavit me, et suscepit me, et abii sublimis in impetu spiritus mei. »Postquam elevatus a spiritu est, et assumptus ab eo, tunc in indignatione et in amaritudine spiritus sui abiit quo ferebatur, intelligens indignationem. Dei, et quid significaret visio, mente pertractans. Sive sublimis ipso spiritus sui impetu ferebatur, cupiens ire quo Dominus imperabat. Spiritum autem ejus, non Spiritum sanctum, sed spiritum hominis intelligamus, de quo in multis locis dicitur, ut in Isaia: De nocte consurgit spiritus meus ad te, Deus (Isa. XXVI, 9). Transferturque propheta (non ut quidam aestimant) in spiritu, sed in ipso corpore, quod et de Habacuc juxta Theodotionem legimus (Dan. XIV).