Latin
Book 1
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.47
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 15.) «Manus enim Domini erat mecum confortans me. Et veni ad transmigrationem ad acervum novarum frugum, ad eos qui habitabant juxta flumen Chobar. Et sedi ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus moerens in medio eorum. »LXX: «Et manus Domini facta est super me fortis, et intravi ad captivitatem sublimis. Et circuivi habitantes super fluvium Chobar, qui erant ibi: et sedi ibi septem diebus, conversans in medio eorum. »Pro eo quod nos vertimus, acervum novarum frugum, Aquila, Symmachus et Theodotio ipsa verba posuere Hebraica THEL ABIB (ID2K Sn): quod Septuaginta transtulerunt, sublimis et circuivi]; melius esse credentes aliquid dicere, quam imponere quod lectori faceret quaestionem. Nos autem ab Hebraeis didicimus, Thel ab…b significare, quando nova frumenta, vel hordea congregantur, et post famem et penuriam, antequam terantur in area, spem ciborum aliquam repromittunt. Ita et Israel parvus et tenuis, qui habitabat in ripis Chobar fluminis, quasi reviviscens, ortusque de terra, sementem Judaici populi promittebat. Manus autem Domini fit super prophetam, confurtans eum, ut possit nomen speculatoris accipere, et docere quod didicit. Septemque prius diebus versatur inter eos, videns cuncta quae gererent, ut postea sciret quae corriperet. Moeret autem, sive conversatur in medio eorum, videns scelera, et justam Dei pro peccatorum iniquitate sententiam. Pro eo quod nos diximus, moerens, et in Hebraeo scriptum est MASMIM(…) Theodotio transtulit, admiraris, ut stuporem prophetae iniquitates eorum cernentis exprimeret. Aquilae vero secunda editio, quam Hebraei κατά Ακρίέειαν nominant, transtulit: ήρεμάζων, id est, quiescens, et seorsum positus, ut fuisse quidem in medio captivorum, sed ab eis separatum mente, monstraret.