Latin
Book 1
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.51
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 22.) «Et facta est ibi [Vulg. tacet ibi] super me manus Domini, et dixit ad me: Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum. »Quod ex Hebraeo transtulimus. ibi, et in LXX non habetur, significanter positum est, nec dubium quin locum significet. Supra enim legimus: Et veni ad transmigrationem ad acervum novarum frugum, ad eos qui habitabant juxta fluvium Chobar (Supra. III, 15)· Recteque ei cui dixerat, sede, jubetur ut surgat. Et qui ingressus fuerat ad transmigrationem, audit, egredere: non in confragosas valles, non in praeruptas rupes, sed in campi latitudinem quae possit capere gloriam Domini. Unde et Corinthiis dicitur: Dilatamini (II Cor. VI, 13). Quando ingreditur ad captivos, de quibus dictum est, quod insaniant et persequantur eum, forti manu indiget, ut possit resistere, et furorem persequentium sustinere. Quando autem egreditur in campum, fit quidem super eum manus Domini quia absque illius adjutorio exire non poterat, sed non additur fortis. Ad videndam enim gloriam Dei, non ad pugnandum egreditur. Et hoc animadvertendum, quod in medio captivorum sedentium, ipse sedens Propheta gloriam Domini non viderit.