Latin
Book 1
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.52
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 23.) «Et surrexi [Vulg. surgens] et egressus sum in campum, et ecce ibi gloria Domini stabat, quasi gloria quam vidi juxta fluvium Chobar. »Jubente Domino, ingreditur, et jubente egreditur, sedetque cum sedentibus; quia stantem illum numerus captivorum audire non poterat. Egressusque in campi latitudinem, vidit stantem gloriam Domini, quam prius viderat ambulantem, et elevantem se, et interdum stantem. Quia juxta fluvium saeculi hujus Chobar, qui interpretari potest [Al. interpretatur] gravissimus, gloria cernebatur: quod significat, omnem mundi hujus gloriam praeterfluere, et gradum stabilem non habere. Gloria autem Domini stans, et perseverans, cum stante propheta videtur in campo: quae in medio captivorum nec stare poterat, nec videri.