Latin
Book 1
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.54
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 25, 26.) «Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te eis, et non egredieris de [Vulg. in] medio eorum, et linguam tuam adhaerere faciam palato (vel gutturi) tuo et eris mutus, nec ut vir objurgans eos [A Vulg. abest eos]: quia domus exasperans est. »Quod in domo clauditur, quod vinculis alligatur, quod non egreditur ad eos, inter quos habitat, sed inter multitudinem captivorum, solitudinem carceris patitur, (ut supra dixi) obsidionis indicium est, quod clausa Jerusalem atque circumdata ab exercitu Chaldaeorum, nullum habitantium foras exire permittet. Haec est olla de qua Jeremias loquitur (Jerem I), et ipse hic propheta in consequentibus, in qua carnes populi consumuntur. Quod autem lingua prophetae palato vel gutturi cohaeret et mutus effectus, auctoritatem non habet increpantis, causa perspicua est: quia, inquit, domus exasperans est. Et est sensus: Tantae sunt amaritudinis, et tantae adversus Deum contentionis, ut objurgantem non mereantur audire. Ex quo perspicuum est, ubi multitudo fuerit peccatorum, indignos esse peccantes, qui a Domino corrigantur.