Latin
Book 1
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.55
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 27.) «Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Qui audit, audiat; et qui quiescit, quiescat: quia domus exasperans est. »Illud quod in Ecclesiaste legimus: Tempus tacendi, et tempus loquendi (Eccle. III, 7), etiam in sermone prophetico comprobatur: quod ejusdem ait sapientiae et tacere et loqui pro tempore, et dare conservis suis in tempore suo cibaria. Unde et Isaias ad populum non credentem: Tacui, nunquid semper tacebo? dicit Dominus(Isa. XLII, 14). Qui igitur ob multitudinem peccatorum diu clausum os tenuit, quia vidit aliquos posse converti, de quibus dictum est: Qui audit audiat, et qui a malis quiescit, quiescat, et desinat: idcirco aperto ore, et non propria voluntate, sed Demini jussione loquitur ad populum. Id autem quod nos posuimus: Qui audit audiat, et qui quiescit, quiescat: pro quo LXX interpretati sunt: Qui audit, audiat; et qui incredulus est, incredulus sit, secunda Aquilae editio ita transtulit: Qui audit, audietur; et qui relinquit, relinquetur. Et est sensus: Qui habet dabitur ei: qui autem non habet, etiam id quod videtur habere auferetur ab eo (Matth. XIII, 12).