Latin
Book 1
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.56
Unproofread scanNot analysed yet
(Cap. IV. —Vers. 1, 2.) «Et tu, fili hominis, sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Jerusalem, et ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro. »Sicut prius diximus: Intra et includere in medio domus tuae, et ecce data sunt super te vincula, ligabunt te, et non egredieris, typum esse prophetam futurae obsidionis urbis Jerusalem: ita nunc geometrica jubetur in latere arte describere, ipsumque laterem poni in conspecta prophetae, ut postquam descripserit in pulvere Jerusalem, omnem adversum eam pingat obsidionem; adumbrans munitiones, et comportatos aggeres, et coronam vallantis exercitus, et arietes in circuitu, per quae omnia urbes capi solent. Munitiones dicuntur, quibus urbs clauditur, ne quis obsessorum possit effugere: comportati aggeres, quibus vallum fossaeque complentur: castra, militum custodiae per circuitum: arietes quibus murorum fundamenta quatiuntur, et lapidum junctura dissolvitur. Hoc autem dicitur, ut significetur urbis Jerusalem sub Sedecia vicina captivitas: cujus anno undecimo et rex, et civitas capta est. Pro latere, qui Graece dicitur genere feminino ή πλίνθος, Symmachus manifestius interpretatus est πλίνθιον, quem nos laterculum et abacum appellare possumus. In cujus pulvere solent geometrae γραμμάς, id est, lineas, radios que describere. Ex quo quidam volunt, non absurdum esse etiam hujus doctrinae habere scientiam (illa exempla replicantes, quod Jesus filius Nave exploratores miserit, qui terram describerent (Jos. II) quae proprie vocatur geometria: et angelus in Zacharia habuerit funiculum geometricum ad Jerusalem metiendam (Zach. II). Et quod nunc jubetur propheta Jerusalem in pulvere describere (quae apud eos proprie appellatur σκηνογραφία), possumus laterem et in sugillationem Israelis accipere, quod in luto, et latere servierit Pharaoni (Exod. I). Sive ut urbs, quam putabam esse firmam et inexpugnabilem, fragilissimo lateri comparetur, qui ad lactum aquae illico solvitur, ut de qua prius dictum est: Nunquid petra durissima, vel [Al. quia] deserti mons est filiae Sion, vertatur in laterem, qui inundatione Babylonia corrumpatur; juxta illud quod scriptum est: Propterea adducet Dominus super vos aquas multas et fortes, regem Assyriorum (Isa. VIII, 7).