Latin
1.58.38 to 1.58.47
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.58.38-47
Unproofread scanNot analysed yet
Ei egressus est Joachin rex Juda ad regem Babylonis, ipse et mater ejus, et servi ejus, et principes ejus, et eunuchi ejus, et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui, et protulit omnes inde thesauros domus Domini, et thesauros domus regiae. »Et post paululum: «Transtulit omnem Jerusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia in captivitatem, et omnem artificem, et inclusorem, nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terre (Ibid.) . »Quo capto cum infinita populi multitudine, et cunctis opibus Jerusalem, regnavit Sedecias annis undecim: sub quo capta urbs, templumque destructum est. Cujus solitudo usque ad secundum Darii annum, permansit annis septuaginta. Tricesimo autem desolationis templi anno, Cyrus regnavit in Persis, subverso Astyage rege Medorum: qui juxta prophetiam Isaiae (Isa. XLV), quinquaginta ferme hominum millia de tribu Juda remisit in Jerusalem, et vasa templi, quae Nabuchodonosor asportaverat, et caetera quae Esdrae narrat historia (III Esdrae I). Sicut igitur in Israel, hoc est, decem tribubus a Phacee rege Israel, sub quo Salmanasar Israelitici populi multa vastavit, usque ad quadragesimum annum Assueri, supputamus annos trecentos nonaginta, quando universi Judaici populi persecutio mitigata est: sic a primo anno Jechoniae, quando magna pars Jerusalem translata est in Babylonem, usque ad primum Cyri regis Persarum annum, qui desolationis templi erat annus tricesimus, supputantur anni quadraginta, sub quo Judaeorum laxata captivitas est, et libertas populo reddita. Quidam trecentos nonaginta annos Israelis, et quadraginta Judae jungentes, faciunt annos quadringentos triginta, et volunt eos impleri a baptismate. Salvatoris, usque ad consummationem mundi. Alii vero, et maxime Judaei, a secundo anno Vespasiani, quando Jerusalem a Romanis capta, templumque subversum est, supputari volunt in tribulatione, et angustia, et captivitatis jugo populi constituti, annos quadringentos triginta;