Latin
1.58.48 to 1.58.60
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.58.48-60
Unproofread scanNot analysed yet
et sic redire populum ad pristinum statum: ut quomodo filii Israel quadringentis triginta annis fuerunt in AEgypto, sic et in eodem numero finiatur extrema captivitas: scriptumque esse in Exodo: Habitatio autem filiorum Israel, qua habitaverunt in terra AEgypti, anni quadringenti triginta (Exod. XII, 40). Et iterum: Factum est post annos quadringentos triginta, egressus est omnis exercitus Domini nocte (Ibid. 40). Satisque miror cur Vulgata exemplaria centum nonaginta annos habeant, et in quibusdam scriptum sit, centum quinquaginta: cum perspicue et Hebraicum, et Aquila, Symmachusque et Theodotio, trecentos nonaginta annos teneant; et apud ipsos LXX, qui tamen non sunt scriptorum vitio depravati, idem numerus reperiatur. Difficillimam quaestionem, et ne dicam superbe, a nullo explanatam, non tam nostri scientia, quam Domini gratia exposuisse nos credimus, impleto illo, quod ipse pollicitus est: Quaerite, et invenietis: petite, et accipietis: pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7). Qui autem voluerit supputare a prima captivitate quae facta est sub Manahen filio Gaddi rege Israel, qui regnavit in Samaria annis decem (IV Reg. XV): quando venit Phul rex Assyriorum in terram Israel, et mille talenta accepit argenti; et post eum alios duos annos Phacee, quos [Al. qui] regnavit in Israel, inveniet, vicesimo octavo anno regis Assueri compleri trecentos nonaginta annos, quando Esther fertur historia: quod et credibilius est. Neque enim finito imperio Assueri, sed adhuc regnante eo, Israel jugum gravissimae servitutis abjecit.