Latin
Book 1
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.60
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 8.) «Ecce circumdedi te vinculis, et non te convertes de latere tuo in latus alterum, donec compleas dies obsidionis (vel conclusionis) tuae. »Sinistrae partes, quia sine templo, et notitia Dei fuerant in Samaria, delegantur Israeli; dextrae. Judae, in quo [Al. qua] Dei cultus et religio. Et notandum quod in altero sit poena peccantium, in altero virtutis exercitatio. Nec convertit se de altero in alterum latus, ut nulla cruciatuum requies indicetur, donec impleatur supradictorum dierum perfecta conclusio. Quod dies prophetae, hoc annus est patientibus. Et quos annos putabat Laban, Jacob erant quasi pauci dies (Gen. XXIX). Non solum autem in suppliciis varietas est pro diversitate meritorum; sed in bonorum quoque retributione, agni in dextra, et haedi stant in sinistra. Unde et in alio loco scriptum est: Cor sapientis in dextra ejus, cor autem stulti in sinistra ejus (Eccle. X, 2). Alia sunt Domini vincula, quibus in salutem ligamur; alia diaboli, quibus decem et octo annis ligaverat mulierem in Evangelio (Luc. XIII). Unde et funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V, 22). Quae solvit Dominus per typum Lazari suscitati, qui fasciolis, et institis vinctus jacuerat in sepulcro (Joan. XI).