Latin
1.61.1 to 1.61.14
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.61.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 9 seqq.) «Et tu sume tibi frumentum, et hordeum, et fabam, et lentem, et milium, et vi tiam: et mines ea in vas unum, et facies tibi pa nes numero dierum quibus dormies super latus tuum: trecentis et nonaginta diebus comedes illud. Cibus autem tuus quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die: a tempore usque ad tempus comedes illudi Et aquam in mensura bibes sextam partem Hin, a tempore usque ad tempus bibes illud. Et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud, et stercora humano operies illud in oculis eorum »Quam nos vitiam interpretati sumus, pro quo in Hebraeo dicitur CHASAMIM (D*CD3), Septuaginta Theodotioque posuerunt δλυραν, quam alii avenam, alii sigalam putant. Aquilae autem prima editio et Symmachus ζέας, sive ζεΐας interpretati sunt: quas nos vel far, vel gentili Italiae Pannoniaeque sermone, spicam, speltam que dicimus. In vase quoque Septuaginta addidere fictili. Jubetur autem propheta famem futuram, et inopiam populi Israel opere demonstrare. Sicut enim in rerum omnium penuria, non quaeruntur ciborum diversitates et deliciae, sed quomodo venter impleatur: sic nunc propheta frumentum, et hordeum, fabam, lentem, et milium, avenamque mittit in unum vas, facitque trecentos nonaginta panes, quos per singulos dies comedat: qui panes habent vicenos siclos, id est, stateres. Siclus autem, id est, stater, habet drachmas qualuor. Drachmae autem octo, Latinam unciam faciunt: ita ut unus panis decem uncias habere dicatur, quo trahitur magis anima quam sustentatur. Sterilitatem cibi aquae auget sterilitas. Sextam enim partem mensurae Hebraicae, quae appellatur HIN, jubetur per singulos dies bibere. Porro HIN. duos χ6ας Atticos facit: quos nos appellare possumus duos sextarios Italicos, ita ut HIN mensura sit Judaici sextarii, nostrique castrensis, cujus sexta pars facit tertiam partem sextarii Italici.