Latin
1.61.15 to 1.61.32
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 1.61.15-32
Unproofread scanNot analysed yet
Qui cibus et polus juxta inclytum oratorem non vires tribuit, sed mortem prohibet. Quod autem dicit: A tempore usque ad tempus comedes, vel bibes, illud, a vespere usque ad vesperam significat,: licet quidam male ab anno usque ad annum intelligi putent. Ipsique panes instar hordeacei panis subcinericii fiunt. Diciturque ei, ut humano stercore operiat eos, non ignorantibus his qui comessuri sunt (solet quippe inscitia miserias temperare), sed videntibus, et in oculis eorum, ut ante aspectus horrorem, quam gustus nauseam sustineat. Notandum quoque, quod juxta numerum dierum sinistri lateris, trecenti nonaginta subcinericii panes jubeantur fieri, et per singulos dies comedi; et de quadraginta dierum dextri lateris panibus omnino taceatur: ut occulte sancta Scriptura insinuet, non eamdem poenam populi esse peccatoris, si tamen notitiam habeat Dei, et ejus qui a religione veri Dei omnino discesserit. Possumus autem et hoc dicere juxta intelligentiam spiritualem, quod Judaicus populus post offensam Dei usque hodie subcinericios panes comedat mistos frumento, hordeo, faba, lente, milio, et avena; quorum alter hominum, alter jumentorum cibus est. In eo enim quod videntur in unum Deum credere, habent aliquid et frumenti. Quod autem Filium negant, hordeo jumentorum pascuntur et fabis, quibus comedentium venter inflatur, et mens opprimi dicitur: in tantum ut Pythagoraeis quoque cibus detestabilis sit. Propter lentem Esau primogenita perdidit (Genes. XXV). Milium rusticorum, el agrestium, et altilium cibus est. Avena, sive vilia et olyra, bruta pascuntur animalia. Quod autem scribitur, juxta LXX, Elias fugiens Jezabel invenisse panem δλυρίτην, subcinericium (III Reg. XIX), persecutionis et penuriae signum est. Unde et a corvis pascitur, ut quia cibum non invenerat in Israel, nationum quae immundae erant, pasceretur alimentis. Lex quoque ipsa quam legunt, et non intelligunt, subcinericius panis est, et opertus humano stercore.