Latin
Book 10
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 10.10.76
Unproofread scanNot analysed yet
Tales sunt usque hodie multi in Ecclesiis, qui aiunt: Venite audiamus illum et illum, mira eloquentia praedicationis suae verba volventem: plaususque commovent, et vociferantur, et jactant manus, et qua operibus neglexerant, postquam advenisse cognoverint (necesse est enim evenire quod propheta Dei sermone pronuntiat), tunc incipient approbare, et nosse, quod cuncta quas audierant, non fuerint hominis verba, sed Domini, qui per prophetam, et virum ecclesiasticum locutus est.