Latin
Book 11
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.1
Unproofread scanNot analysed yet
Undecimus in Ezechielem explanationum liber in extrema sui parte contra Gog et Magog vaticinium continebit, et usque ad exordium civitatis in monte positae, et templi in ea siti veniet. Quem si, adjuvante Domino, et sua mysteria disserente, potuero ad calcem usque perducere, diu mihi erit multumque dubitandum, utrum ad spiritale templum debeam mittere manus, an aperte ignorantiam confiteri: praesertim cum et apud Judaeos, et apud nos super interpretatione ejus grande silentium sit: aliis in futuro tempore exstruendum esse censentibus: aliis bono quidem animo, sed imperito, scientibus spiritualia esse quae dicuntur, et tamen ipsa spiritualia, quomodo disseri debeant, nescientibus. Et interim, ut praesentis operis cura nos teneat, scias, o virgo Christi Eustochium, orandum tibi esse pro nobis. In prophetia difficillima illud breviter admoneo, quod vir nostrae aetatis haud ignobilis·, ad imperatorem scribens, super hac ustione dixerit: Gog…iste, G…thus est; cui qua ratione possint omnia quae in ea scripta sunt coaptari, non est meum, sed eorum qui hoc putant, disserere.