Latin
10.2.45 to 10.2.58
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 10.2.45-58
Unproofread scanNot analysed yet
Et ne sigillatim de cunctis arboribus diceret: Et omnia, inquit, ligna paradisi Dei non sunt assimilata illi, et pulchritudini ejus. Per quae nonnulli intelligunt non de rege dici Assyrio, sed de contraria fortitudine, quae in sermone Tyri inter Cherubim dicitur esse generata, et pretiosis distincta lapidibus, et postea ad terrena suo vitio concidisse, qui et in Isaia cadens Lucifer appellatur (cap. XIV), et in Evangelio signatur a Domino: Videbam Satanam quasi fulgur de coelo cadentem (Luc. X, 18). Sed nos haec omnia ut interim sequamur historiam hyperbolicϖs dicta intelligamus, quod tantae Assyrius fuerit potentiae, et sic cunctas oppresserit nationes, ut se angelorum fortitudini comparant. Omnia autem metaphorice sub altissima cedro, sive cyparisso dicuntur ad Assyrium, interfectioque illius appellatur succisio. Quodque sequitur: Tradidi eam in manu fortissimi gentium, regem Babylonium vocat, ut quod vicit Assyrium, non propriae fortitudinis, sed divinae intelligat potestatis. Juxta impietatem, inquit, ejus, ejeci eam, ut occulte Babylonium moneat, non debere esse crudelem, nec opprimere populum Dei, qui sibi traditus sit, ne similia patiatur ab Assyrio, qui crudelis et impius fuit. Et succident illam alieni, et crudelissimi nationum; sive, juxta LXX, pestilentes: quod nunquam diceret (Al. voluit dicere) positus in Chaldaea, ne illum adversum gentem suam commoveret. Projicitur quoque super montes, et in cunctis convallibus corruunt rami ejus, et confringuntur in rupibus, et a cunctis derelinquitur populis, hoc est, volatilibus coeli et bestiis campi, et in tantam veniet perditionem, ut omnes arbores quae putabantur excelsae comparatione Assyriae arboris, suo exemplo elevari, et in sublime erigi ultra desistant, nec stent in altitudine sua, sed illa succisa, omnes metu pariter succidantur. Quodque per translationem dictum erat, fit manifestius. Omnes, ait, traditi sunt (subauditur reges in mortem) ad terram ultimam (hoc est, ad infernum), in medio filiorum hominum (nequaquam inter arbores) ad eos qui descendunt in lacum.