Latin
10.2.59 to 10.2.75
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 10.2.59-75
Unproofread scanNot analysed yet
Haud dubium quin inferna significet. Post succisionem arboris Assyriae, sive in die quando descendit ad inferos Assyrius, et induxit (Al. indixit) Dominus luctum, rursum per translationem de eo loquitur, quod opertus sit abysso, juxta illud quod scriptum est: Veni in profundum maris, et tempestas demersit me (Psal. LXVIII, 3); et omnia flumina, omnes videlicet nationes, eum ultra rigare cessaverint, et contristatus sit, sive contenebratus super eam, id est. arborem, vel eum, id est, Assyrium, Libanus. Ac ne putaremus de arbore esse sermonem, sequitur: A sonitu ruinae ejus commovi gemes. Quae enim tanta ruina esse unius arboris potest, ut ad sonitum ejus universae commoveantur gentes? Cum deducerem (Al. deducerent), inquit, eam ad infernum, juxta litteram, arbor ad inferos deduci non potest cum aliis qui in lacum, id est, ad inferos descendebant. Et consolata sunt in terra infima, in corde videlicet terrae, omnia ligna voluptatis, sive deliciarum, quod Hebraico appellatur EDEN (…),ut nemorosos saltus, silvasque significet egregias atque praeclaras, quae fuerunt in Libano, et irrigabantur aquis. Nam et ipsae arbores cum eo, hoc est, Assyrio descendent in infernum, ad interfectos, sive vulneratos gladio. Ligna gladiis non vulnerantur, sed caeduntur, nec descendunt ad infernum. Et brachium, inquit, sive semen (quoniam apud Hebraeos sermo ZARA (…),utrumque significat), requiescet in umbraculo ejus in medio nationum, nequaquam silvarum, sed gentium. Ad extremum fit apostropha ad ipsum Assyrium, sive ad Pharaonem. Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis? Nullus tibi, inquit, par fuit, sed omnes reges potentia superasti, ut tamen cum caeteris regibus, qui erant in comitatu tuo ad terras ultimas, id est, ad inferos deductus es, dicente Scriptura: Ingredientur ad extrema terrae, tradentur in manus gladii, paries vulpium erunt (Ps.