Latin
11.11.29 to 11.11.38
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.11.29-38
Unproofread scanNot analysed yet
et, ut verus dicam super montium montem, de quo Isaias loquitur et Michaeas Venite, ascendamus in montem Domini, et in domum Dei Jacob, et annuntiabit nobis vias suas (Isa. II, 3; Mich. IV, 2). Istae autem aves et istae bestiae celeres atque crudeles comedent carnes et bibent sanguinem, quae regnum Dei possidere non possunt: carnes fortium, sive gigantium, qui contra Dei scientiam rebellabant, et sanguinem principum, non coeli, sed terrae bibent, qui cuncta terrena sapuerunt; sanguinem arietum, et agnorum, et hircorum, sive juxta Septuaginta, arietum, vitulorum, et hircorum, ut tria significent animantia, quae in Dei victimis immolantur. Imitantur enim et haeretici ecclesiasticam mansuetudinem, sed oblatio eorum non in Dei cultum, sed in daemonum cibum proficit, quae est pinguissima hostia eorum, et quasi adipe saturantur, et bibunt sanguinem deceptorum usque in ebrietatem. Hanc autem victimam Deus immolat per ecclesiasticos viros, ut multitudine deceptorum saturentur convivae pessimi, et bibant usque ad vomitum et ebrietatem. Quando videris sanctos viros, et Scripturis divinis eruditos truncare equos haereticorum et ascensores, de quibus scriptum est Equum et ascensorem projecit in mare (Exod. XV, 1), et omnes rebelles et gigantes suo mucrone concidere, et cunctorum bellatorum falsi nominis scientiae sanguinem fundere: tunc scito mensam Domini praeparatam, ut ponat gloriam suam in cunctis gentibus, quae illius credunt nomini, et intelligant Ecclesiae sanctorum illius judicium, quod fecerint super adversarios, et manum fortem qua eos percusserit: et sciant domus Israel atque cognoscant, quod ipse sit Dominus Deus eorum, qui locutus est: Ego sum Dominus Deus vester, a die victoriae Domini usque in perpetuum: et recogitent idcirco captam esse quondam ab haereticis domum Israel, et in toto perversorum dogmatum orbe dispersam, quod reliquerint eum, qui parumper abscondit, sive avertit faciem suam ab eis, et tradiderit eos in manu haereticorum, et ceciderunt illorum mucrone confossi, propter immunditias et iniquitates suas: quae causa exstitit, ut absconderet et averteret faciem suam ab eis.