Latin
11.11.39 to 11.11.46
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.11.39-46
Unproofread scanNot analysed yet
Expositis autem rationibus, secundum illud quod scriptum est: Oportet et haereses esse, ut probati quique manifesti fiant (I Cor. XI, 19), captivitatis Israel, videlicet Ecclesiae, in qua habitant cernentes Deum: nunc pollicetur, quod reducat in Ecclesiam captivitatem Jacob, qui Judaicum populum supplantarat, et postea haereticorum fraudibus supplantatus est: et misereatur omni domui Israel non juxta carnem, sed juxta spiritum. Et assumam inquit, zelum meum pro nomine sancto meo, quod blasphematur in gentibus propter haereticos: ut postquam eos liberaverim, erubescant et confundantur, quare fide ecclesiastica derelicta, praevaricati sint in me. Confundantur autem et erubescant valde velociter (Psal. VI), cum habitaverint in terra sua, terra mitium, terraque sanctorum, et habitaverint confidenter, sive in pace, nequaquam haereticorum insidias formidantes. Tunc reducentur de populis, et congregabuntur de terris inimicorum suorum in terram suam, et sanctificabitur Dominus in eis in conspectu gentium plurimarum, quae et ipsae crediturae sunt Domino: finisque sit beatitudinis, scire atque cognoscere, quod ipse sit Dominus Deus eorum: eo quod apparuerit eis in gentibus, sive transtulerit eos de nationibus, et congregaverit super terram suam, terram Judaeam, terram confessionis, terram mitium, terramque viventium, et ne unum quidem reliquerit haereticae pravitati: et ultra non abscondat faciem suam ab eis, nec aversetur illos, eo quod effuderit spiritum gratiae suae, de quo et Joel propheta loquitur: In novissimis diebus effundam de spiritu meo super omnem earnem (Joel, II, 28): effuderit autem super omnem domum Israel. Sin autem pro spiritu, juxta LXX, furorem legerimus, qui in Hebraico non habetur, sic sentiendum est, quod ultra non abscondat faciem suam ab eis, in quos furorem suum ante effuderat. Hucusque in Ezechiel prophetam, Deo, ut optamus et credimus, auxiliante et aperiente os nostrum, locuti sumus: non aliorum, si qui scripserunt, vel deinceps, si scripturi sunt.