Latin
11.2.107 to 11.2.128
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.2.107-128
Unproofread scanNot analysed yet
Et pascentur in pascuis pinguissimis super montes Israel. Est infinita promissio, spesque beatitudinis, quando ipse Dominus pollicetur dicens: Ego pascam oves meas; et nequaquam eas committam malis pastoribus, et ego cas accubare faciam, dicit Dominus Deus, ut requiescant in sinu Abrabam, Isaac et Jacob. Tunc quod perierat in gentium populis, requiretur: et quod erraverat in haereticorum persuasione, reducetur: et quod confractum fuerat, alligabitur: et quod contritum, atque infirmum, consolidabitur; ut impleatur quod scriptum est: Qui sanat infirmitates eorum, et alligat contritiones eorum (Psal. CII, 3). Cor enim contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19). Unde et Sanctus loquitur: Sana me. Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea (Psal. VI, 2). Et in tricesimo septimo Psalmo (vers. 4) poenitens: Non est, inquit, pax ossibus meis a facie peccatorum meorum: et quod pingue, ait, et forte, custodiam: ne voretur a bestiis. Et pascet oves suas in judicio, sciens cui ovi quae pascua debeantur. Diversae enim sunt mansiones apud Patrem (Joan. XIV). Et: Non judicat Pater quemquam: sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22). Haec autem adversum pastores locutus est: nunc loquitur ad oves, id est, ad populum: et ad utriusque pecoris gregem, id est, ovium et caprarum: et non solum ad oves et capras, sed et ad arietes et hircos, qui sunt in gregibus principes, quibus ait: Nonne vobis satis erat, quod bonis Scripturarum pascuis vescebamini? sed insuper reliquias pascuarum vestrarum conculcabatis [conculcabitis] pedibus. Et cum aquam eloquiorum Dei purissimam biberetis, reliquas aquas pedibus turbabatis, ut populus meus conculcata a vobis pascua, et turbidas aquas manducaret et biberet, et vestro vitio, quod per se bonum erat, corruptum violatumque susciperent. Quod et omnes quidem haeretici faciunt, ut carpant eloquia Scripturarum, et quantum in se est, maculent.