Latin
11.2.129 to 11.2.148
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.2.129-148
Unproofread scanNot analysed yet
Sed et ecclesiastici viri, qui dogmatum non custodiunt veritatem, sed de suo corde confingunt, magistramque habent praesumptionem suam, simili errore retinentur. Qui cum populo persuaserint vera esse quae fingunt, et in theatralem modum plausus concitaverint et clamores, immemores fiunt imperitae suae, et adducto supercilio, libratisque sermonibus, atque trutinatis, magistrorum sibi assumunt auctoritatem. Videamus igitur, quod sit judicium inter pecus et pecus: et quo judicio judicet eos bonus pastor et verus, qui accepit omne judicium a Patre. Ecce, inquit, ipse ego judico inter pecus pingue et macilentum, sive inter forte et infirmum. Fortes enim lateribus, et humeris suis impingunt atque collidunt infirma pecora, et cornibus ventilant, nescientes in lege laurum cornupetam debere puniri (Exod. XXI). Impingebant autem lateribus, et cornibus ventilabant, donec dispergerem, et ejicerent oves foras. Superbia enim majorum, et prepositorum iniquitate, frequenter pelluntur de Ecclesia: et dispergentur a Domino, quos ipse salvavit. Sed non dimittet eos ultra Dominus in rapinam, et judicabit inter pecus et pecus: non inter nomina dignitatum, quibus fument praepositi; sed inter hominem et hominem, juxta id quod uterque servus est Domini. Tunc suscitabat pastorem unum, qui dicit in Evangelio: Ego sum postor bonis (Joan. X, 11); servum suum David secundum id quod formam servi dignatus est absumere (Philipp. II); qui David interpretatur. manu fortis. Ipse pascet eos, et Dominus erit eis tu Deum, vel Filius et Pater, vel certe pastor juxta assumptam carnem: Dominus autem, et Deus, juxta Verbum quod erat in principio apud Deum. Qui David, proficientibus pecudibus in rationale animal, nequaquam pastor vocabitur, sed princeps in medio eorum, de quo scriptum est: Medius autem vestrum stal, quem vos ignorans (Joan. I, 26). Tunc ponet cum eis pactum pacis, nequaquam bellorum, atque discordiae, quia facius est in pace locus ejus (Psal.