Latin
11.2.149 to 11.2.173
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.2.149-173
Unproofread scanNot analysed yet
LXXV, 3), sed pacis Christi, quae exsuperat omnem tensum (Philipp. IV, 7). qui dicit: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Et cessare faciet bestias pessimas de terra, vitia, vel perturbationes, quibus animae vexantur humanae: vel adversarias potestates, a quibus impugnamur. Et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus. Dominus enim revelabit condensa silvarum, et in tempto ejus omnes dicent gloriam (Psal XXVIII, 9). Ejectis autem bestiis, et redacta terra in solitudinem, ab istiusmodi animantibus securi dormient, et dicent: Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo (Psal. XXVI, 1)? Et ponet eos. qui securi dormie…t in circuitu montis, vel collis sui, cet erunt benedictio. Tunc dabit imbrem in tempore suo, et pluviae benedictionis erunt, quas in Deuteronomii benedictionibus pollicetur (Deut. XXVIII). Et dabit, inquit, lignum vitae, de quo in Genesi scriptum est (cap. II): lignumque sapientiae, de quo dicitur: Lignum vitae est omnibus qui assumunt cam (Prov. III, 18). Dabit amem fructum suum, quando et terra dederit fructum suum: sive ligna regionum, sanctorum plurima multitudo. Et terra dabit germen suum: Veritas enim de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12). Et erunt in terra sua absque timore, sive in spe pacis, in terra viventium, in terra mansuetorum, de qua scriptum est: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V, 4): ut rerum omnium felicitate cognoscant quod ipse sit Dominus: quando contriverit catenas, vel circulum ferream jugi eorum, quo quasi gravissimo premebantur imperio, et eruerit eos de mauu imperantium, sive servitute affligentium eos. Servus est enim unusquisque ejus a quo vincitur. Et nequaquam erunt ultra in rapinam daemoniacis gentibus; nec bestiae terrae devorabunt eos de quibus diximus: sed habitabunt confidenter absque ullo tempore, juxta superiorem expositionem. Et suscitabo, inquit, eis germen nominatum, sive plantationem pacis, quae loquitur in Evangelio: Ego sum viris vera (Joan.