Latin
11.4.36 to 11.4.49
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.4.36-49
Unproofread scanNot analysed yet
Haec… more Judaico dixerimus, quae illi exspectant in mille annorum regno, quando civitatem Jerusalem asserunt exstruendam, et templum, quod in fine hujus voluminis describitur, et rerum omnium felicitatem, quorum nonnulli arbitrantur sub Zorobabel haec fuisse completa. Sed quomodo stare poterit hoc quod dicitur: Et habitare [Al. habitari] vos faciam sicut a principio, bonisque donabo majoribus, quam habuistis ab initio? Sub Zorobabel enim, Ezra, et Nehemia pauci de populo sunt reducti, et ipsi obedientes Medis ac Persis, et deinceps Macedonibus et AEgyptiis atque Romanis, usque ad Titum et Vespasianum diversarum gentium regibus servierunt, et usque hodie serviunt; ut stare omnino non possit hoc quod in extrema dicitur prophetia: Et opprobrium populorum nequaquam portabis, et gentem tuam non amittes amplius. Et quia longum est nunc adversum dogma Judaicum, et beatitudinem ventri, et gutturi Judaico servientem cui omnia terrena desiderant, et dicunt; Manducemus et bibamus, de quibus et Apostolus loquitur: Esca ventri et venter escis: Deus autem et hunc et illam destruet (I Cor. VI, 13), im brevi explanatione dicere; nunc ad spiritualem intelligentiam transeamus, juxta quam et Isaiae extremas partes interpretati sumus. Neque enim juxta Judaicas fabulas, quas illi δευτζρώσας appellant, gemmatam, et auream de coelo exspectamus Jerusalem; nec rursum passuri circumcisionis injuriam, nec oblaturi taurorum et arietum victimas, nec Sabbati otio dormiemus. Quod et multi nostrorum, et praecipue Tertulliani liber, qui inscribitur, de Spe fidelium, et Lactantii Institutionum volumen septimum pollicetur, et Victorini Petabionensis episcopi crebrae expositiones, et nuper Severus noster in dialogo cui Gallo nomen imposuit. Et ut Graecos nominem, et primum extremumque conjungam, Irenaeus et Apollinarius. Nos ergo montes Israel, prophetas et apostolos esse dicemus, qui audiunt verbum Dei, et quibus diabolus insultavit inimicus dicens: Euge, excelsi quondam montes, de quibus scriptum est: Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui (Psal.