Latin
11.4.50 to 11.4.62
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.4.50-62
Unproofread scanNot analysed yet
CXXIV, 2), mihi dati sunt in possessionem, quando persecutionis angustiis desolati sunt, et conculcati per circuitum, et facti in hereditatem reliquis gentibus, et ab omnibus blasphemati. Propterea loquitur Dominus conculcatis montibus et desolatis, et non scium montibus, sed et inferioribus ac per singulos gradus in terra Judaea, hoc est, in monte Ecclesiae constitutis, de qua scriptum est: Non potest civitas abscondi super montem posita (Matth. V. 44); et collibus atque torrentibus, quorum hieme persecutionum, et tempestate pressurae augetur fides. Vallibus quoque his qui in humilitate depressi sunt, et desertis Ecclesiis, et parietinis, atque in toto orbe Ecclesiarum conelliabulis derelictis; qualis sub Diocletiano et Maximiano in toto orbe persecutio fuit, per quam proscriptae sunt Ecclesiae atque vastatae, quando subsannaverunt Ecclesiam omnes gentilium, et haereticorum gentes per circuitum, quod in igne zeli furoris sui locutus sit, et proprie adversum Idumaeam quas terrenis operibus volebat omnes, deposita imagine coelestis, portare imaginem terreni (I Cor. XV). Illi enim dederunt terram Dei sibi in haereditatem, et ex toto corde atque ex animo Ecclesiam Domini persecuti sunt, et ejecerunt eam de sedibus suis, et vastaverunt. Sed quid profuit nationibus, quid juvit haereticorum gentes insultasse terrae Domini: cum Dominus loquatur ad eam et montibus illius collibusque ac jugis, sive nemorosis locis, quae amoenitate virebant paradisi; et collibus, de quibus supra diximus, in zelo et in furore suo locutus sit; et pro opprobrio gentium levet manum suam contra adversarios, qui Ecclesiam persecuti sunt, ut portent confusionem et ignominiam suam? Tunc persecutoribus interfectis et pace Ecclesiae reddita, montes Israel, Apostoli videlicet et apostolici viri, germinabunt arbores suas, et extendent ramos, uvasque afferent calcandas in praelo Domini, de quibus musta funduntur, quae inebrient credentium populos, et exprimitur vinum quod laetificat cor hominis (Psal.