Latin
11.4.63 to 11.4.74
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.4.63-74
Unproofread scanNot analysed yet
CIII); ut omnis fructus montium, de quibus conficitur panis de coelo descendens, comedatur a populo Dei Israel. Et ne forsitan desperemus in persecutionibus, additur: Prope est tempus ut veniat. Veniens enim veniet, et non tardabit (Habac. II, 3). Unde suum ad montes, et ad eos, qui in tribulationibus perduraverunt, pollicetur adventum atque promittit quod post persecutionis ardorem exerceatur Terra prius decerpta Christi vomere, et omnem virtutum sementem recipiat, de qua nascantur et multiplicentur homines, et omnis domus Israel. Cumque civitates, hoc est, Ecclesiae credentium fuerint inhabitatae redeuntibus turbis, tunc nequaquam solum homines qui pollebant[Al. pollebunt] scientia Scripturarum; sed et jumenta, simplices quique credentium, multiplicabuntur atque succrescent, et habitabuntur Ecclesiae sicut a principio, hoc est, priusquam esset persecutio: bonisque florebunt majoribus, quam habuerunt ab initio, martyrum victoriis coronatae. Et tunc scient quod ipse sit Dominus, qui restituit plebem suam pristino statui, quae possideat Ecclesias, et ipsa sit Ecclesiarum haereditas, et nequaquam ultra absque liberis sit, quos in persecutione perdiderat. Unde jubetur prophetae, ut loquatur ad terram mansuetorum, terramque viventium, sive ad montes Israel, et dicat: Persecutorum ultra non patieris opprobrium, nec insultabunt jugulatum populum tuum, sicut oves occisionis. Pace enim reddita, opprobria universa cessabunt, nec sustinebis confusionem, et ignominiam inter diversas in circuitu nationes, sed gentem tuam habebis et populum, quia veritas promissionis, Domino loquente, firmata est.