Latin
11.5.32 to 11.5.45
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.5.32-45
Unproofread scanNot analysed yet
Quod quidam Judaeorum referunt ad Zorobabel tempora, quando, Cyro roge. Persarum laxante captivitatem eorum, de tribu Juda, et Benjamin plurimi reducti sunt in Judaeam. Alii vero ad mille annorum regnum referunt, quando sub Christo, quem putant esse venturum, ut civitas exstruatur Jerusalem, et aedificetur templum, de quo in ultima parte hujus prophetiae dicturi sumus. Et interim, ut Judaicas fabulas relinquamus, et interminabiles genealogias, juxta consuetudinem nostram, breviter περικοπήν hujus capituli percurramus, et quid nobis videatur, juxta ecclesiasticam intelligentiam disseramus. Domos Israel, hoc est, populus Judaeorum habitavit quondam in terra sua, hoc est, in terra Judaeae, quando educta est de AEgypto; sed polluerunt eam in viis et in studiis, sive ido…s suis, et intantum exstitere polluti, ut immunditiae mulieris menstruatae comparati sint. Propter quod Deus effudit indignationem suam super eos, pro sanguine prophetarum atque justorum, quem fuderant super terram, dicente in Evangelio Salvatore: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt (Matth. XXIII, 37). Et iterum (vers. 35): Amen, amen dico vobis: requiretur sanguis qui effusus est a generatione hac a sanguine Abel justi, usque ad sanguinem. Zachariae filii Barachiae, quem effuderunt inter altare et templum Non solum autem effuderunt sanguinem, sed et polluerunt terram sceleribus suis (II Paral. XXIV…XXXV). Quamobrem dispersit eos, vel sub Babylonia captivitate, vel sub Romana: quando vere effuderunt sanguinem Christi, et ventilati sunt in terra, quomodo paleae ventilantur, et juxta vias suas, et inventiones pessimas judicati, ita ut in gentibus quoque ad quas captivi ducti fuerant, polluerent nomen sanctum Dei: eo quod per irrisionem dicerent universae nationes: Ecce populus Dei iste est, qui se jactabat proprie nosse cultum Dei. Quod cum vidissem, ait non propter eos, sed propter nomen meum sanctum (Creator enim omnium sum) peperci eis, et sanctificavi illos, et gloriae pristinae restitui, ita ut super credentes, et ab errore conversos, effunderem aquam mundam baptismi salutaris, et mundarem eos ab abominationibus suis, et ab universis erroribus, quibus fuerant occupati, et darem eis cor novum, ut crederent in Filium Dei, et spiritum novum, de quibus David loquitur: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis (Psal.