Latin
11.5.46 to 11.5.64
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.5.46-64
Unproofread scanNot analysed yet
L, 12). Et considerandum, quod cor novum, et spiritus novus detur per effusionem et aspersionem aquae. Quando autem cor novum datum fuerit et spiritus novus, tunc auferetur de corde Judaico omnis duritia, quae lapidi comparatur, ut pro lapideo corde sit cor carneum, molle et tenerum, quod spiritum Dei in se possit recipere, et inscribi litteris salutaribus. Tunc ambulabunt in praeceptis Domini, et custodient judicia ejus, et habitabunt in terra confessionis, quam dederat patribus eorum Abraham, Isaac, et Jacob, et cunctis sanctis ac prophetis, et erunt in populum Dei, et Dominus erit eis in Deum, quod praesenti tempore comprobatur. Cumque salvati fuerint, vocabit Dominus frumentum, et multiplicabit illud. Nisi enim granum trilici cadent in terra, mortuum fuerit, ipsum solum manet (Joan. XII, 24). Et nequaquam patiemur famem. (Amos VIII, 11): Non famem panis et sitim aquae, sed famem audiendi sermonem Dei, quam passus est ille qui a Patre profectus, omnem quam acceperat substantiam, dissipavit: quando famis necessitate cogente, porcorum pastus est siliquis (Luc. XV). Tunc multiplicabitur fructus ligni, hoc est, sapientiae, de quo scriptum est: Liguum vitae est omnibus qui requirunt eam (Prov. III, 18): et genimina agri in similitudinem Jacob, cujus odor erat quasi odor agri pleni, cui benedixit Dominus (Gen. XXVII, 27). Nec ultra portabunt opprobrium famis in gentibus, quod hodieque Judaeorum patitur incredulitas: sed postquam beatitudinem fuerint consecuti, imitabuntur Apostolum qui dicit: Non sum dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9). Et recordabuntur viarum suarum pessimarum, et studiorum non bonorum, quibus offenderant Deum: et displicebunt eis iniquitates suae, et scelera sua quibus prius erraverant. Haec autem omnia tributurus est Dominus, non propter eos qui proprio errore perierunt; sed propter nomen sanctum suum. Unde provocat domum Israel, ut confundatur et erubescat super prioribus vitiis, et suum intelligat Creatorem.