Latin
11.5.65 to 11.5.75
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.5.65-75
Unproofread scanNot analysed yet
Postquam autem mundaverit credentium ex Judaeis populum ab iniquitatibus suis, et habitari fecerit urbes Ecclesiae, et instauraverit ruinosa quae in synagogis conciderant, et terra confessionis fuerit exculta caeremoniis Dei, quae quondam visa est desolata omnibus sanctis, qui terrenae, conversationis opera praetereunt, tunc omnes dicent: Quomodo terra Judaea quae quondam fuerat inculta, nunc habet similitudinem paradisi Dei: et civitates Judaeae, quae desertae fuerant et destitutae, et sua incredulitate suffossae, nunc erectae et munitae sunt in confessione, et nomine Domini Salvatoris? ita ut omnis creatura cognoscat, et multitudines angelorum, quae terram ambiunt Israel, quod Dominus dissipatas aedificaverit civitates, et incultas plantaverit regiones, et quod pollicitus fuerat per prophetas, opere compleverit. Nec hoc erit liberalitatis suae in populum quem salvaverit contentus munere; sed multo majora praestabit. Invenietur enim a domo Israel, qui multo tempore quaesitus fuerat, et non inventus. Et postquam invenerit eum, multiplicabit eos sicut oves: non brutorum animantium, sed oves hominum, quae rationis confessionisque sunt plenae. sicut oves sanctas et greges Jerusalem, in qua proprie Dei cultus, et visio pacis est, in solemnitatibus ejus quando comedimus azyma sinceritatis et veritatis (I Cor. V), et Agni carnibus vescimur et cruore potamur, et in septem hebdomadibus, et in tabernaculis hujus saeculi Dominica festa celebramus, ut civitates quondam desertae plenae fiant gregibus hominum, et hac ratione cognoscant, quod ipse sit Dominus, qui cuncta praestiterit, Haec juxta historiae veritatem, immo Juxta prophetiae fidem: quomodo populus Israel restituatur, in integrum statum, et reliquiae populi Judaeorum, apostolo Paulo docente (Rom. IX, 11), salvae sint in Apostolo, et in omnibus qui ex Judaeis in principio crediderunt, et usque hodie redeunt ad Ecclesiam, breviter dixisse sufficiat. Nunc tropologiae eadem brevitate aperiendus est sensus. Quicunque de domo est Israel, et cernit pacem Christi, quae exsuperat omnem sensum, habitat in terra sua, hoc est, Ecclesia, vel in carnis hospitio, quod ei a Deo traditum est.