Latin
11.5.92 to 11.5.99
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.5.92-99
Unproofread scanNot analysed yet
Quod dicit Dominus, non propter illos, sed propter suam se facere clementiam. Unde et cohortatur errantes, ut confundantur, et erubescant in viis suis, et restituantur in urbes Ecclesiae. quae rursum habitentur ab eis, et omnia quae in cis corruerant, aedificentur: et ad pristinas redeant caeremonias, et terra quondam deserta, quae accolis et peregrinis, et mundi hujus conversationem transeuntibus visa fuerat desolata, revertatur in pristinum statum; omnesque mirentur, et dicant: Terra ilia inculta, terra deserta, in qua omnes quondam periere virtutes, nunc facta est quasi hortus voluptatis et paradisus Dei; et civitates quondam desertae, quae Deum hospitem non habebant, et destitutae erant a Spiritu sancto, et suffossae credulitate, munitae erunt fide Christi: ut sciant omnes in circuitu, quod Dominus aedificaverit animas dissipatas, et plantaverit in eis, atque conseverit cunctarum virtutum arbores; et ipse rebus praestiterit, quae sermone promisit. Rursumque cohortatur sermo propheticus poenitentes, ut etiam cum regressi fuerint in Ecclesia, semper requirant Dominum, et in veniant eum: ut multiplicentur redeuntium turbis greges Domini: non jumentorum et brutorum animantium, sed greges hominum, qui fidei rationisque sint pleni, greges sancti, greges urbis Jerusalem, in cunctis solemnitatibus, quas Dei clementia receperunt; ut postquam civitates Domini hujuscemodi gregum multitudo compleverit, tunc sciant omnes, quod ipse sit Dominus.