Latin
11.6.1 to 11.6.16
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.6.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
(Cap. XXXVII. —Vers. 1 seqq.) «Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini: et dimisit me in medio campi, qui erat plenus ossibus, et circumduxit me per ea in gyrum [Vulg. in gyro]. Erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer. Et dixit ad me: Fili hominis, putasne vivent ossa ista? Et dixi, Domine Deus, tu nosti. Et dixit ad me: Vaticinare de ossibus istis, et dices eis: Ossa arida, audite verbum Domini: haec dicit Dominus Deus ossibus bis: Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis: et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, et dabo vobis spiritum, et vivetis et scietis quia ego Dominus. Et prophetavi sicut praeceperat mihi: factusque est [Vulg. factus est autem] sonitus, prophetante me, et ecce commotio, et accesserunt ossa ad ossa: unumquodque ad juncturam suam. Et vidi, et ecce super ea nervi, et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper et spiritum non habebant. Et dixit ad me: Vaticinare ad spiritum: Vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum: haec dicit Dominus Deus: A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant. Et prophetavi sicut praeceperat mihi, et ingressus est in ea spiritus et vixerunt: steterunt que super pedes suos exercitus grandis nimis valde. Et dixit ad me: Fili hominis, ossa haec universa domus Israel est. Ipsi dicunt: Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus. Propterea vaticinare, et dices ad eos: haec dicit Dominus Deus: Ecce aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulcris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israel: et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulcra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris, populu meus, et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis, et requiescere vos faciam super humum vestram, et scietis quia ego Dominus locutus sura, et feci, ait Dominus Deus.