Latin
11.6.28 to 11.6.39
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.6.28-39
Unproofread scanNot analysed yet
»Famosa est visio, et omnium Ecclesiarum Christi lectione celebrata: ob quam vel maxime causam utramque editionem ex integro posui, ne qua nobis ab Hebraeis calumnia fleret, si saltem in verbis aliquid discreparent. Solent enim ridere de nobis, et attollere supercilium et inflatis buccis ructare scientiam Scripturarum, si non diram sensuum discrepantiam (quae si fuerit, jure reprehenditur), si verborum dissonantiam in nostris codicibus potuerint demonstrare. Qui ergo putant de resurrectione, quae ab omnibus et Judaeis, et Christianis creditur, Dei esse sermonem, haec solent dicere: Facta est super prophetam manus Domini, hoc est, Dominus, atque Salvator, per quem Pater cuncta operatus est. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. Et eduxit me, inquit, in spiritu Domini, subaudi tur, manus Domini. Eduxit autem cum in spiritu: non in corpore, sed extra corpus, et posuit illum, sive dimisit in medio campi, qui plenus erat humanis ossibus: nec eum est passa requiescere, sed fecit ossa omnia circuire, quae non erant operta humo, sed super campum jacentia: nec solum multa, sed multa nimis, et propter temporis vetustatem arida siccaque vehementer, et nihil in se humotis habentia. Cumque interrogasset cum sermo divinus, utrum aestimaret haec ossa posse vivere? respondit: Domine Deus, tu nosti, qui plenam habes scientiam futurorum. Dixitque ad eum Dominus: Vaticinare de ossibus, sive, super ossa haec, et dices ad ea: Ossa arida, audite verbum Domini. In quo mirandum quomodo ad ossa arida sit locutus, quae ante nervos, carnes, et cutem, et spiritum vivificantem, Dei possent audire sermonem. Primumque ossa cum aliis ossibus nervorum vinculis colligantur: deinde implentur carnibus, et desuper ob pulchritudinem extenditur cutis, quae nudarum carnium operiat foeditatem; et tunc accipiunt spiritum, qui vivere ea faciat, et postquam vixerint, tunc cognoscant, quod ipse sit Dominus.