Latin
11.6.40 to 11.6.52
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 11.6.40-52
Unproofread scanNot analysed yet
Dicente itaque propheta quod ei fuerat imperatum, statim est facta commotio, ossaque in suam sunt applicata compagem, astricta nervis, plena carnibus, pelle cooperta: jacebantque humana corpora spiritum non habentia. Idcirco propheta vaticinatur ad spiritum, et ait: Haec dicit Dominus Deus: A quatuor ventis veni, spiritus: a quatuor videlicet mundi plagis, ut quomodo in prima conditione hominis, insufflavit Deus in faciem ejus, et factus est in animam viventem (Genes. II, 7): sic et secunda conditio, id est, resurrectio mortuorum, insufflante spiritu, vivificetur: qui ingressus est humana corpora, statimque vixerunt, steteruntque super pedes suos. Unde et resurrectio dicitur mortuorum, congregatio, sive Ecclesia multa (Psal. CIII, 30), et ut in Hebraeo habetur, grandis exercitus; eoque completur tempore: Emitte spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae. Quod autem sequitur: Et dixit ad me: Fili hominis, ossa haec universa domus est Israel, videtur facere quaestionem, eo quod non de generali resurrectione, sed propria de resurrectione dicatur domus Israel, quae dicat: Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostia, et abscissi sumus a terra nostra, sive omnino desperavimus: quibus ista dicentibus, tertio Ezechiel prophetare compellitur, et dicere ossibus aridis: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos vestros. In quo quaeritur: Si aperit tumulos, quomodo supra dixerit: Erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer. Et educam, inquit, vos de sepulcris vestris, populus meus, secundum illud, quod scriptum est in Evangelio: Venit hora, quando qui in sepulcris sunt, audient vocem Filii Dei, et exibunt qui bona egerunt in resurrectionem vitae (Joan. V, 25). Et iterum: Qui audierint vivent (Ibid.) . Et si, sicut (Al. ut) nonnulli arbitrantur, de generali resurrectione dicit sermo divinus, quid necesse fuit specialiter dici: Et inducam vos in terram Israel, cum in omni orbe terrarum resurgere debeant mortui ex his locis in quibus sepulti sunt?